Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.367-2.410
Ovid, Fasti 2.367-410
Not analysed yet
caestibus et iaculis et misso pondere saxi
brachia per lusus experienda dabant:
pastor ab excelso ‘per devia rura iuvencos,
Romule, praedones, et Reme,’ dixit agunt.
longum erat armari: diversis exit uterque
partibus; occursu praeda recepta Remi.
ut rediit, veribus stridentia detrahit exta
atque ait haec certe non nisi victor edet.
dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc
Romulus et mensas ossaque nuda videt;
risit et indoluit Fabios potuisse Remumque
vincere, Quintilios non potuisse suos.
fama manet facti: posito velamine currunt,
et memorem famam, quod bene cessit, habet,
forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,
quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat patruo regna tenente suo.
is iubet auferri parvos et in amne necari:
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt
longius), ex illis unus et alter ait:
‘at quam sunt similes! at quam formosus uterque!
plus tamen ex illis iste vigoris habet,
si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,
nescio quem in vobis suspicor esse deum—
at si quis vestrae deus esset originis auctor,
in tam praecipiti tempore
ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,
quae facta est uno mater et orba die.
nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
corpora!’ desierat deposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares,
hi redeunt udis in sua tecta genis,
sustinet impositos summa cavus alveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus in limo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficiente sedet.