Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.321-2.366
Ovid, Fasti 2.321-366
Not analysed yet
ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
ut posset magnas exeruisse manus,
fregerat armillas non illa ad brachia factas,
scindebant magni vincula parva pedes.
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
et positis iuxta secubuere toris;
causa, repertori vitis quia sacra parabant,
quae facerent pure, cum foret orta dies.
noctis erat medium, quid non amor improbus audet?
roscida per tenebras Faunus ad antra venit,
utque videt comites somno vinoque solutos,
spem capit in dominis esse soporis idem.
intrat, et huc illuc temerarius errat adulter
et praefert cautas subsequiturque manus,
venerat ad strati captata cubilia lecti
et felix prima sorte futurus erat.
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis
vellera, pertimuit sustinuitque manum
attonitusque metu rediit, ut saepe viator
turbatus viso rettulit angue pedem,
inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit
mollia, mendaci decipiturque nota.
ascendit spondaque sibi propiore recumbit,
et tumidum cornu durius inguen erat.
interea tunicas ora subducit ab ima:
horrebant densis aspera crura pilis,
cetera temptantem subito Tirynthius heros
reppulit: e summo decidit ille toro.
fit sonus, inclamat comites et lumina poscit
Maeonis: inlatis ignibus acta patent.
ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,
membraque de dura vix sua tollit humo.
ridet et Alcides et qui videre iacentem,
ridet amatorem Lyda puella suum.
veste deus lusus fallentes lumina vestes
non amat et nudos ad sua sacra vocat,
adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,
inque suo noster pulvere currat equus,
cornipedi Fauno caesa de more capella
venit ad exiguas turba vocata dapes,
dumque sacerdotes veribus transuta salignis
exta parant, medias sole tenente vias,
Romulus et frater pastoralisque iuventus
solibus et campo corpora nuda dabant;