Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 2.459-2.506
Ovid, Fasti 2.459-506
Not analysed yet
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis
signa) duos tergo sustinuisse deos.
terribilem quondam fugiens Typhona Dione,
tunc cum pro caelo Iuppiter arma tulit,
venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo
inque Palaestinae margine sedit aquae.
populus et cannae riparum summa tenebant,
spemque dabant salices hos quoque posse tegi.
dum latet, insonuit vento nemus; illa timore
pallet et hostiles credit adesse manus,
utque sinu tenuit natum, ‘succurrite, nymphae,
et dis auxilium ferte duobus!’ ait.
nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:
pro quo nunc dignum sidera munus habent,
inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis
nec violant timidi piscibus ora Syri.
Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino
qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit,
sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis
(bellicus a telo venit in astra deus),
sive suum regi nomen posuere Quirites,
seu quia Romanis iunxerat ille Cures.
nam pater armipotens, postquam nova moenia vidit
multaque Romulea bella peracta manu,
Iuppiter, inquit, ‘habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illa mei.
redde patri natum, quamvis intercidit alter,
pro se proque Remo, qui mihi restat, erit.
unus erit, quem tu tolles in caerula caeli
tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.’
Iuppiter adnuerat. nutu tremefactus uterque
est polus, et caeli pondera movit Atlas,
est locus, antiqui Capreae dixere paludem:
forte tuis illic, Romule, iura dabas,
sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
et gravis effusis decidit imber aquis.
hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:
fit fuga, rex patriis astra petebat equis,
luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
haesissetque animis forsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba,
lunaque fulgebat, nec facis usus erat,
cum subito motu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradus, horrueruntque comae,
pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via
et dixisse simul ‘prohibe lugere Quirites,
nec violent lacrimis numina nostra suis;