Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.507-2.554
Ovid, Fasti 2.507-554
Not analysed yet
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum
et patrias artes militiamque colant.’ iussit
et in tenues oculis evanuit auras;
convocat hic populos iussaque verba refert.
templa deo fiunt, collis quoque dictus ab illo est,
et referunt certi sacra paterna dies.
lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur,
accipe, parva quidem causa, sed apta subest.
non habuit doctos tellus antiqua colonos:
lassabant agiles aspera bella viros,
plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant,
primitias Cereri farra resecta dabant,
usibus admoniti flammis torrenda dederunt
multaque peccato damna tulere suo.
nam modo verrebant nigras pro farre favillas,
nunc ipsas ignes corripuere casas;
facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni
orant, ut fruges temperet illa suas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicit nec stata sacra facit,
inque foro, multa circum pendente tabella,
signatur certa curia quaeque nota;
stultaque pars populi, quae sit sua curia, nescit,
sed facit extrema sacra relata die.
Est honor et tumulis. Animas placate paternas
parvaque in extinctas munera ferte pyras.
parva petunt manes, pietas pro divite grata est
munere: non avidos Styx habet ima deos,
tegula porrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaque mica salis
inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
haec habeat media testa relicta via.
nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est
adde preces positis et sua verba focis,
hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
attulit in terras, iuste Latine, tuas;
ille patris Genio sollemnia dona ferebat:
hinc populi ritus edidicere pios.
at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
bella, Parentales deseruere dies.
non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
Roma suburbanis incaluisse rogis.
vix equidem credo: bustis exisse feruntur
et tacitae questi tempore noctis avi,
perque vias urbis latosque ululasse per agros
deformes animas, volgus inane, ferunt.