Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.599-2.642
Ovid, Fasti 2.599-642
Not analysed yet
forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illi
dicta bis antiquum syllaba nomen erat,
ex vitio positum, saepe illi dixerat Almo
nata, tene linguam, nec tamen illa tenet,
quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,
effuge ait ripas; dicta refertque Iovis.
illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas
naida Iuturnam vir tuus inquit amat.
Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste,
eripit huic linguam Mercuriumque vocat:
‘duc hanc ad manes; locus ille silentibus aptus.
nympha, sed infernae nympha paludis erit.’
iussa Iovis fiunt, accepit lucus euntes:
dicitur illa duci tunc placuisse deo.
vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur,
et frustra muto nititur ore loqui.
fitque gravis geminosque parit, qui compita servant
et vigilant nostra semper in urbe, Lares.
Proxima cognati dixere Caristia cari,
et venit ad socios turba propinqua deos.
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis
protinus ad vivos ora referre iuvat
postque tot amissos, quicquid de sanguine restat,
aspicere et generis dinumerare gradus,
innocui veniant: procul hinc, procul impius esto
frater et in partus mater acerba suos,
cui pater est vivax, qui matris digerit annos,
quae premit invisam socrus iniqua nurum.
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor
et quae ruricolis semina tosta dedit,
et soror et Procne Tereusque duabus iniquus
et quicumque suas per scelus auget opes.
dis generis date tura boni (Concordia fertur
illa praecipue mitis adesse die)
et libate dapes, ut, grati pignus honoris,
nutriat incinctos missa patella Lares.
iamque ubi suadebit placidos nox humida somnos,
larga precaturi sumite vina manu,
et bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar!
dicite suffuso per sacra verba mero.
Nox ubi transient, solito celebretur honore
separat indicio qui deus arva suo.
Termine, sive lapis, sive es defossus in agro
stipes, ab antiquis tu quoque numen habes.