Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.555-2.598
Ovid, Fasti 2.555-598
Not analysed yet
post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
prodigiisque venit funeribusque modus,
dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
expectet puros pinea taeda dies,
nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
comat virgineas hasta recurva comas.
conde tuas, Hymenaee, faces et ab ignibus atris
aufer! habent alias maesta sepulchra faces.
di quoque templorum foribus celentur opertis,
ture vacent arae stentque sine igne foci.
nunc animae tenues et corpora functa sepulcris
errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint
Luciferi, quot habent carmina nostra pedes,
hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
ultima placandis manibus illa dies.
ecce anus in mediis residens annosa puellis
sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet),
et digitis tria tura tribus sub limine ponit,
qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo
et septem nigras versat in ore fabas,
quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,
obsutum maenae torret in igne caput;
vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,
aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.
hostiles linguas inimicaque vinximus ora
dicit discedens ebriaque exit anus.
protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:
disce, per antiquos quae mihi nota senes.
Iuppiter immodico Iuturnae victus amore
multa tulit tanto non patienda deo:
illa modo in silvis inter coryleta latebat,
nunc in cognatas desiliebat aquas,
convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,
et iacit in medio talia verba choro:
‘invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,
vestra soror summo concubuisse deo.
consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,
utilitas vestrae magna sororis erit.
vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
ne sua fluminea corpora mergat aqua.’
dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,
quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.