Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.687-2.734
Ovid, Fasti 2.687-734
Not analysed yet
ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,
ceperat hic alias, alias everterat urbes
et Gabios turpi fecerat arte suos.
namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
in medios hostes nocte silente venit.
nudarant gladios: occidite dixit ‘inermem!
hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
qui mea crudeli laceravit verbere terga.’
dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt
tergaque deducta veste notata vident,
flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
callidus ignaris adnuit ille viris.
iamque potens misso genitorem appellat amico,
perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
hortus odoratis suberat cultissimus herbis
sectus humum rivo lene sonantis aquae:
illic Tarquinius mandata latentia nati
accipit et virga lilia summa metit,
nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,
filius agnosco iussa parentis ait.
nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina
traduntur ducibus moenia nuda suis.
ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis
exit et extinctis ignibus exta rapit,
consulitur Phoebus: sors est ita reddita: ‘matri
qui dederit princeps oscula, victor erit.’
oscula quisque suae matri properata tulerunt,
non intellecto credula turba deo.
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,
creditus offenso procubuisse pede.
cingitur interea Romanis Ardea signis
et patitur longas obsidione moras,
dum vacat et metuunt hostes committere pugnam,
luditur in castris, otia miles agit.
Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque
accipit; ex illis rege creatus ait:
‘dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello
nec sinit ad patrios arma referre deos,
cquid in officio torus est sociatis? et ecquid
coniugibus nostris mutua cura sumus?’
quisque suam laudat: studiis certamina crescunt,
et fervet multo linguaque corque mero.
surgit, cui dederat clarum Collatia nomen:
non opus est verbis, credite rebus! ait.