Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.735-2.778
Ovid, Fasti 2.735-778
Not analysed yet
nox superest: tollamur equis urbemque petamus!
dicta placent, frenis impediuntur equi,
pertulerant dominos, regalia protinus illi
tecta petunt: custos in fore nullus erat.
ecce nurus regis fusis per colla coronis
inveniunt posito pervigilare mero.
inde cito passu petitur Lucretia: nebat,
ante torum calathi lanaque mollis erat.
lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,
inter quas tenui sic ait illa sono:
‘mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae!)
quam primum nostra facta lacerna manu.
quid tamen auditis? nam plura audire potestis:
quantum de bello dicitur esse super?
postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas,
improba, quae nostros cogis abesse viros,
sint tantum reduces! sed enim temerarius ille
est meus et stricto qualibet ense ruit.
mens abit, et morior, quotiens pugnantis imago
me subit, et gelidum pectora frigus habet.’
desinit in lacrimas intentaque fila remittit,
in gremio voltum deposuitque suum.
hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicae,
et facies animo dignaque parque fuit.
pone metum, veni! coniunx ait. illa revixit
deque viri collo dulce pependit onus.
interea iuvenis furiales regius ignis
concipit et caeco raptus amore furit,
forma placet niveusque color flavique capilli,
quique aderat nulla factus ab arte decor;
verba placent et vox, et quod corrumpere non est,
quoque minor spes est, hoc magis ille cupit,
iam dederat cantus lucis praenuntius ales,
cum referunt iuvenes in sua castra pedem,
carpitur adtonitos absentis imagine sensus
ille. recordanti plura magisque placent:
‘sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,
neglectae collo sic iacuere comae,
hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,
hic color, haec facies, hic decor oris erat.’
ut solet a magno fluctus languescere flatu,
sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,
sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,
quem dederat praesens forma, manebat amor.