Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.779-2.822
Ovid, Fasti 2.779-822
Not analysed yet
ardet et iniusti stimulis agitatus amoris
comparat indigno vimque dolumque toro.
exitus in dubio est: audebimus ultima! dixit,
‘viderit! audentes forsque deusque iuvat,
cepimus audendo Gabios quoque.’ talia fatus
ense latus cinxit tergaque pressit equi.
accipit aerata iuvenem Collatia porta
condere iam voltus sole parante suos.
hostis ut hospes init penetralia Collatini:
comiter excipitur; sanguine iunctus erat.
quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
infelix epulas hostibus illa suis.
functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum
nox erat et tota lumina nulla domo:
surgit et aurata vagina liberat ensem
et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
utque torum pressit, ‘ferrum, Lucretia, mecum est.
natus’ ait regis Tarquiniusque loquor!
illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi
aut aliquid toto pectore mentis habet,
sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
parva sub infesto cum iacet agna lupo.
quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.
clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat.
effugiat? positis urgentur pectora palmis,
tunc primum externa pectora tacta manu.
instat amans hostis precibus pretioque minisque:
nec prece nec pretio nec movet ille minis.
nil agis: eripiam dixit ‘per crimina vitam:
falsus adulterii testis adulter ero:
interimam famulum, cum quo deprensa ferens.’
succubuit famae victa puella metu.
quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet,
heu quanto regnis nox stetit una tuis!
iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,
ut solet ad nati mater itura rogum,
grandaevumque patrem fido cum coniuge castris
evocat, et posita venit uterque mora.
utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt,
cui paret exequias, quove sit icta malo?
illa diu reticet pudibundaque celat amictu
ora: fluunt lacrimae more perennis aquae.
hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant,
indicet, et caeco flentque paventque metu.