Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 3.317-3.366
Ovid, Fasti 3.317-366
Not analysed yet
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
at poteris nostra forsitan usus ope.’
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:
deme tamen nobis vincula, Picus ait:
‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.
nubila promissi Styx mihi testis erit.’
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
quaque trahant superis sedibus arte Iovem,
scire nefas homini: nobis concessa canentur
quaeque pio dici vatis ab ore licet,
eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores
nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
terraque subsedit pondere pressa Iovis,
corda micant regis, totoque e corpore sanguis
fugit, et hirsutae deriguere comae,
ut rediit animus, da certa piamina dixit
‘fulminis, altorum rexque paterque deum,
si tua contigimus manibus donaria puris,
hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’
adnuit oranti, sed verum ambage remota
abdidit et dubio terruit ore virum.
caede caput dixit: cui rex parebimus, inquit
caedenda est hortis eruta caepa meis.
addidit, hic hominis: sumes ait ille capillos.
postulat hic animam, cui Numa piscis ait.
risit et his inquit ‘facito mea tela procures,
o vir conloquio non abigende deum.
sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem
Cynthius, imperii pignora certa dabo.’
dixit et ingenti tonitru super aethera motum
fertur, adorantem destituitque Numam,
ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:
tarda venit dictis difficilisque fides.
at certe credemur, ait ‘si verba sequetur
exitus: en audi crastina, quisquis ades.
protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
Iuppiter imperii pignora certa dabit.’
discedunt dubii, promissaque tarda videntur,
dependetque fides a veniente die.
mollis erat tellus rorata mane pruina:
ante sui populus limina regis adest,
prodit et in solio medius consedit acerno.
innumeri circa stantque silentque viri.
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent,
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
atque ita tempus adest promissi muneris, inquit
pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.