Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.273-3.316
Ovid, Fasti 3.273-316
Not analysed yet
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;
illa Numae coniunx consiliumque fuit.
principio nimium promptos ad bella Quirites
molliri placuit iure deumque metu;
inde datae leges, ne firmior omnia posset,
coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
et cum cive pudet conseruisse manus;
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas
spargit et effusis aethera siccat aquis;
non alias missi cecidere frequentius ignes:
rex pavet et volgi pectora terror habet,
cui dea ‘ne nimium terrere! piabile fulmen
est,’ ait ‘et saevi flectitur ira Iovis,
sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
tradere, Romani numen utrumque soli.
nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.’
atque ita qua possint edidit arte capi.
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,
quo posses viso dicere numen inest.
in medio gramen, muscoque adoperta virenti
manabat saxo vena perennis aquae:
inde fere soli Faunus Picusque bibebant.
huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
cumque suis antro conditus ipse latet,
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
et relevant multo pectora sicca mero.
vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro
vinclaque sopitas addit in arta manus,
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
rumpere: pugnantes fortius illa tenent.
tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,
si scelus ingenio scitis abesse meo;
quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’
sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro
fas sit: habent finis numina nostra suos.
di sumus agrestes et qui dominemur in altis
montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.