Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.415-3.460
Ovid, Fasti 3.415-460
Not analysed yet
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
Phoebus et alatis aethera carpit equis,
quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
accessit titulis pontificalis honor.
ignibus aeternis aeterni numina praesunt
Caesaris: imperii pignora iuncta vides,
di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
numina: cognatum, Vesta, tuere caput!
quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:
vivite inextincti, flammaque duxque, precor.
Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
templa putant lucos Vediovis ante duos.
Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,
quilibet huc dixit confuge, tutus eris.
O quam de tenui Romanus origine crevit!
turba vetus quam non invidiosa fuit!
ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;
aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,
fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes
sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.
ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.
nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae
quae male creverunt, vescaque parva vocant,
vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem
aedem non magni suspicer esse Iovis?
iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
suspice: Gorgonei colla videbis equi.
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae
sanguine respersis prosiluisse iubis.
huic supra nubes et subter sidera lapso
caelum pro terra, pro pede penna fuit,
iamque indignanti nova frena receperat ore,
cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
et nitidus stellis quinque decemque micat.
Protinus aspicies venienti nocte Coronam
Gnosida: Theseo crimine facta dea est.