Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.461-3.504
Ovid, Fasti 3.461-504
Not analysed yet
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
quae dedit ingrato fila legenda viro;
sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit
utiliter nobis perfidus ille fuit.
interea Liber depexos crinibus Indos
vicit et Eoo dives ab orbe redit;
inter captivas facie praestante puellas
grata nimis Baccho filia regis erat.
flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
edidit incultis talia verba comis:
‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!
en iterum lacrimas accipe, harena, meas!
dicebam, memini, periure et perfide Theseu!
ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.
nunc quoque nulla viro clamabo femina credat!
nomine mutato causa relata mea est.
o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,
iamque ego praesenti tempore nulla forem!
quid me desertis morituram, Liber, harenis
servabas? potui dedoluisse semel.
Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,
frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,
ausus es ante oculos adducta paelice nostros
tam bene compositum sollicitare torum?
heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas?
me miseram, quotiens haec ego verba loquar?
Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:
iudicio peccas turpius ipse tuo.
ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,
ne totiens falli digna fuisse puter!
praecipue cupiam celari Thesea, ne te
consortem culpae gaudeat esse suae.
ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:
eveniat nostris hostibus ille color!
quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.
quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullam
coniugis, adsuevi semper amare virum,
ceperunt matrem formosi cornua tauri,
me tua: me laudant, ille pudendus amor.
ne noceat, quod amo; neque enim tibi, Bacche, nocebat,
quod flammas nobis fassus es ipse tuas.
nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne
dicens et patria raptus ab igne manu.