Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.639-3.682
Ovid, Fasti 3.639-682
Not analysed yet
nox erat: ante torum visa est adstare sororis
squalenti Dido sanguinulenta coma
et fuge, ne dubita, maestum fuge dicere tectum!
sub verbum querulas impulit aura fores,
exilit et velox humili super arva fenestra
se iacit: audacem fecerat ipse timor.
quaque metu rapitur, tunica velata recincta
currit, ut auditis territa damma lupis,
corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis
creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
quaeritur: apparent signa notaeque pedum:
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:
amne perenne latens Anna Perenna vocor.’
protinus erratis laeti vescuntur in agris
et celebrant largo seque diemque mero.
sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
invenies, qui te nymphen Atlantida dicant
teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
fama nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
fugit et in Sacri vertice montis erat;
iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
victus et humanis usibus apta Ceres,
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus.
illa levi mitra canos incincta capillos
Angebat tremula rustica liba manu,
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem.
nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
et cum seducta talia verba facit:
‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
pendet ab officio spes mihi magna tuo.
armifer armiferae correptus amore Minervae
uror et hoc longo tempore volnus alo.