Latin · Elegiac couplet
Lines 3.595-3.638
Ovid, Fasti 3.595-638
Not analysed yet
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas
humidaque opposita lumina veste tegit:
tunc primum Dido felix est dicta sorori
et quaecumque aliquam corpore pressit humum
figitur ad Laurens ingenti flamine litus
puppis et expositis omnibus hausta perit.
iam pius Aeneas regno nataque Latini
auctus erat, populos miscueratque duos.
litore dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
aspicit errantem nec credere sustinet Annam
esse: quid in Latios illa veniret agros?
dum secum Aeneas, Anna est! exclamat Achates:
ad nomen voltus sustulit illa suos.
heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?
ante oculos miserae fata sororis erant.
sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros
(fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
perque deos comites, hac nuper sede locatos,
saepe meas illos increpuisse moras,
nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.
ei mihi! credibili fortior illa fuit.
ne refer: aspexi non illo corpore digna
volnera Tartareas ausus adire domos,
at tu, seu ratio te nostris appulit oris
sive deus, regni commoda carpe mei.
multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
nomine grata tuo, grata sororis, eris.’
talia dicenti (neque enim spes altera restat)
credidit, errores exposuitque suos.
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
incipit Aeneas (cetera turba silet):
‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;
quam precor ut carae more sororis ames.’
omnia promittit falsumque Lavinia volnus
mente premit tacita dissimulatque fremens;
donaque cum videat praeter sua lumina ferri
multa palam, mitti clam quoque multa putat,
non habet exactum, quid agat; furialiter odit
et parat insidias et cupit ulta mori.