Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.788-3.832
Ovid, Fasti 3.788-832
Not analysed yet
visa dies dandae non aliena togae?
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas
et des ingenio vela secunda meo.
Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)
hac, si commemini, praetentaque die.
stella Lycaoniam vergit declivis ad Arcton
Miluus: haec illa nocte videnda venit.
quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum:
Saturnus regnis a Iove pulsus erat;
concitat iratus validos Titanas in arma,
quaeque fuit fatis debita, temptat opem.
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus
parte sui serpens posteriore fuit:
hunc triplici muro lucis incluserat atris
Parcarum monitu Styx violenta trium,
viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
sors erat aeternos vincere posse deos.
immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,
et iam iam flammis exta daturus erat:
Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi
miluus et meritis venit in astra suis.
Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,
nomina quae iunctis quinque diebus habent,
sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:
causa, quod est illa nata Minerva die.
altera tresque super strata celebrantur harena:
ensibus exertis bellica laeta dea est.
Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae:
qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata lanam mollire puellae
discant et plenas exonerare colos.
illa etiam stantis radio percurrere telas
erudit et rarum pectine denset opus.
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers,
hanc cole, velleribus quisquis aena paras;
nec quisquam invita faciet bene vincula plantae
Pallade, sit Tychio doctior ille licet;
et licet antiquo manibus conlatus Epeo
sit prior, irata Pallade manens erit.
vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
munera de vestris pauca referte deae:
nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri,
spernite; discipulos attrahit illa novos:
quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
quique facis docta mollia saxa manu.