Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.833-3.876
Ovid, Fasti 3.833-876
Not analysed yet
mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
si mereor, studiis adsit amica meis,
Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,
hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
parva licet videas Captae delubra Minervae,
quae dea natali coepit habere suo.
nominis in dubio causa est. capitale vocamus
ingenium sollers: ingeniosa dea est.
an quia de capitis fertur sine matre paterni
vertice cum clipeo prosiluisse suo?
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
venit? et hoc ipsum littera prisca docet.
an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
ex illo iubeat furta reperta loco?
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
pro ducibus nostris aegida semper habe.
Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
admonet et forti sacrificare deae.
nunc potes ad solem sublato dicere voltu
hic here Phrixeae vellera pressit ovis.
seminibus tostis sceleratae fraude novercae
sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,
quam sterili terrae Delphicus edat opem.
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
utque recusantem cives et tempus et Ino
compulerunt regem iussa nefanda pati,
et soror et Phrixus, velati tempora vittis,
stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater
et ferit attonita pectora nuda manu,
inque draconigenam nimbis comitantibus urbem
desilit et natos eripit inde suos;
utque fugam capiant, aries nitidissimus auro
traditur: ille vehit per freta longa duos.
icitur infirma cornu tenuisse sinistra
femina, cum de se nomina fecit aquae.
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae
frater, et extentas porrigit usque manus,
flebat, ut amissa gemini consorte pericli,
caeruleo iunctam nescius esse deo.
litoribus tactis aries fit sidus, at huius
pervenit in Colchas aurea lana domos.