Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.95-3.140
Ovid, Fasti 3.95-140
Not analysed yet
et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinis
convenit: huic genti quartus utrique deus.
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,
sanguinis auctori tempora prima dedit,
nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
ille minor geminis mensibus annus erat.
nondum tradiderat victas victoribus artes
Graecia, facundum sed male forte genus,
qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:
mittere qui poterat pila, disertus erat.
quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas
senserat, aut geminos esse sub axe polos?
esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
Sidoniis, Helicen Graia carina notet?
signaque quae longo frater percenseat anno,
ire per haec uno mense sororis equos?
libera currebant et inobservata per annum
sidera; constabat sed tamen esse deos.
non illi caelo labentia signa tenebant,
sed sua, quae magnum perdere crimen erat.
illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,
quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
pertica suspensos portabat longa maniplos,
unde maniplaris nomina miles habet,
ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
mensibus egerunt lustra minora decem.
annus erat, decimum cum luna receperat orbem:
hic numerus magno tunc in honore fuit;
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
seu quia bis quinto femina mense parit,
seu quod adusque decem numero crescente venitur,
principium spatiis sumitur inde novis,
inde patres centum denos secrevit in orbes
Romulus, hastatos instituitque decem;
et totidem princeps, totidem pilanus habebat
corpora, legitimo quique merebat equo.
quin etiam partes totidem Titiensibus ille,
quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,
adsuetos igitur numeros servavit in anno.
hoc luget spatio femina maesta virum.
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae
Martis, ad haec animum signa referre potes,
laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,
tollitur, et frondes sunt in honore novae,
ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
ante tuas fit idem, curia prisca, fores.