Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.141-3.182
Ovid, Fasti 3.141-182
Not analysed yet
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
cedit ab Iliacis laurea cana focis,
adde, quod arcana fieri novus ignis in aede
dicitur, et vires flamma refecta capit.
nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
hinc etiam veteres miti memorantur honores
ad spatium belli, perfide Poene, tui.
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
incipit, a numero nomina quisquis habet,
primus oliviferis Romam deductus ab arvis
Pompilius menses sensit abesse duos,
sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
nos putat, Egeria sive monente sua.
sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec
Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
credidit officiis esse minora suis,
promissumque sibi voluit praenoscere caelum
nec deus ignotas hospes inire domos,
ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
traditur exactis disposuisse notis.
is decies senos tercentum et quinque diebus
iunxit et e pleno tempora quinta die.
hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
quae consummatur partibus, una dies.
‘Si licet occultos monitus audire deorum
vatibus, ut certe fama licere putat,
cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,
sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,
advocor et gressus in nova castra fero,
nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,
hoc solam ne se posse Minerva putet,
disce, Latinorum vates operose dierum,
quod petis, et memori pectore dicta nota.
parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma, sed in parva spes tamen huius erat.
moenia iam stabant, populis angusta futuris,
credita sed turbae tunc nimis ampla suae.