Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.555-4.598
Ovid, Fasti 4.555-598
Not analysed yet
excutitur somno stulte pia mater et amens
quid facis? exclamat membraque ab igne rapit.
cui dea dum non es dixit ‘scelerata, fuisti:
inrita materno sunt mea dona metu.
iste quidem mortalis erit, sed primus arabit
et seret et culta praemia tollet humo.’
dixit et egrediens nubem trahit inque dracones
transit et alifero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
linquit et in dextrum quae iacet ora latus.
hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,
Ioniumque rapax Icariumque legit,
perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
diversumque locis alta pererrat iter.
nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos,
hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;
nunc adit Hesperios Rhenum Rhodanumque Padumque
teque, future parens, Thybri, potentis aquae,
quo feror? inmensum est erratas dicere terras:
praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
errat et in caelo liquidique inmunia ponti
adloquitur gelido proxima signa polo:
‘Parrhasides stellae (namque omnia nosse potestis,
aequoreas numquam cum subeatis aquas),
Persephonen natam miserae monstrate parenti!’
dixerat, huic Helice talia verba refert:
‘crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta
consule, qui late facta diurna videt.’
Sol aditus quam quaeris, ait ‘ne vana labores,
nupta Iovis fratri tertia regna tenet.’
questa diu secum, sic est adfata Tonantem,
maximaque in voltu signa dolentis erant:
‘si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata,
dimidium curae debet habere tuae.
orbe pererrato sola est iniuria facti
cognita: commissi praemia raptor habet.
at neque Persephone digna est praedone marito,
nec gener hoc nobis more parandus erat.
quid gravius victore Gyge captiva tulissem,
quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;
reddat et emendet facta priora novis.’
Iuppiter hanc lenit factumque excusat amore,
nec gener est nobis ille pudendus ait.