Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.1-5.44
Ovid, Fasti 5.1-44
Not analysed yet
Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi?
non satis est liquido cognita causa mihi.
ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,
cum videt ex omni parte viator iter:
sic, quia posse datur diversas reddere causas,
qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet,
dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes
grata Medusaei signa tenetis equi.
dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit
prima; silent aliae dictaque mente notant.
‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,
inque novas species omne recessit opus,
pondere terra suo subsedit et aequora traxit,
at caelum levitas in loca summa tulit;
sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus
et vos lunares exiluistis equi.
sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo
sidera cedebant; par erat omnis honos,
saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,
ausus de media plebe sedere deus,
nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1
et Themis extremo saepe recepta loco est,
donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
corpora legitimis inposuere toris. 2
hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.
quaque die partu est edita, magna fuit.
nec mora, consedit medio sublimis Olympo
aurea purpureo conspicienda sinu.
consedere simul Pudor et Metus: omne videres
numen ad hanc voltus composuisse suos.
protinus intravit mentes suspectus honorum:
fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
hic status in caelo multos permansit in annos,
dum senior fatis excidit arce deus.
Terra feros partus, immania monstra, Gigantas
edidit ausuros in Iovis ire domum;
mille manus illis dedit et pro cruribus angues,
atque ait in magnos arma movete deos.
extruere hi montes ad sidera summa parabant
et magnum bello sollicitare Iovem;
fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce
vertit in auctores pondera vasta suos.
his bene Maiestas armis defensa deorum
restat et ex illo tempore culta manet;