Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.184-5.228
Ovid, Fasti 5.184-228
Not analysed yet
distuleram partes mense priore tuas.
incipis Aprili, transis in tempora Mai:
alter te fugiens, cum venit, alter habet,
cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
convenit in laudes ille vel ille tuas.
Circus in hunc exit clamataque palma theatris:
hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:
optima tu proprii nominis auctor eris.’
sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (
dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):
‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino
nominis est nostri littera Graeca sono.
Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
rem fortunatis ante fuisse viris,
quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae
sed generum matri repperit illa deum.
ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.
insequitur, fugio: fortior ille fuit,
et dederat fratri Boreas ius omne rapinae
ausus Erechthea praemia ferre domo.
vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
inque meo non est ulla querella toro
. vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondes, pabula semper humus,
est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:
aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,
hunc meus implevit generoso flore maritus
atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.
saepe ego digestos volui numerare colores
nec potui: numero copia maior erat.
roscida cum primum foliis excussa pruina est,
et variae radiis intepuere comae,
conveniunt pictis incinctae vestibus Horae
inque leves calathos munera nostra legunt.
protinus accedunt Charites nectuntque coronas
sertaque caelestes implicitura comas.
prima per immensas sparsi nova semina gentes!
unius tellus ante coloris erat.
prima Therapnaeo feci de sanguine florem,
et manet in folio scripta querella suo.
tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,
infelix, quod non alter et alter eras.
quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,
de quorum per me volnere surgit honor?