Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.229-5.272
Ovid, Fasti 5.229-272
Not analysed yet
Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:
Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor,
sancta Iovem Iuno, nata sine matre Minerva,
officio doluit non eguisse suo.
ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;
restitit ad nostras fessa labore fores.
quam simul aspexi, quid te, Saturnia, dixi
attulit? exponit, quem petat illa locum,
addidit et causam, verbis solabar amicis:
non inquit ‘verbis cura levanda mea est,
si pater est factus neglecto coniugis usu
Iuppiter et solus nomen utrumque tenet,
cur ego desperem fieri sine coniuge mater
et parere intacto, dummodo casta, viro?
omnia temptabo latis medicamina terris
et freta Tartareos excutiamque sinus.’
vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio
quid, nymphe, posse videris’ ait.
ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
ira Iovis magni causa timoris erat.
fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctor
et Stygiae numen testificabor aquae.’
quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvis
flos dabit: est hortis unicus ille meis.
qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,
mater erit.’ tetigi, nec mora, mater erat.
protinus haerentem decerpsi pollice florem:
tangitur et tacto concipit illa sinu.
iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat
fitque potens voti, Marsque creatus erat.
qui memor accepti per me natalis ‘habeto
tu quoque Romulea’ dixit in urbe locum.
forsitan in teneris tantum mea regna coronis
esse putes? tangit numen et arva meum.
si bene floruerint segetes, erit area dives;
si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
pomaque proventum temporis huius habent.
flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,
et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
vina quoque in magnis operose condita cellis
florent, et nebulae dolia summa tegunt.
mella meum munus: volucres ego mella daturas
ad violam et cytisos et thyma cana voco.