Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.274-5.320
Ovid, Fasti 5.274-320
Not analysed yet
”
talia dicentem tacitus mirabar, at illa
ius tibi discendi, si qua requiris ait.
dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.
vix bene desieram, rettulit illa mihi:
‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,
aut pecus aut latam dives habebat humum;
hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.
sed iam de vetito quisque parabat opes:
venerat in morem populi depascere saltus,
idque diu licuit, poenaque nulla fuit.
vindice servabat nullo sua publica volgus;
iamque in privato pascere inertis erat.
plebis ad aediles perducta licentia talis
Publicios: animus defuit ante viris.
rem populus recipit, multam subiere nocentes:
vindicibus laudi publica cura fuit.
multa data est ex parte mihi, magnoque favore
victores ludos instituere novos.
parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:
utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’
annua credideram spectacula facta, negavit,
addidit et dictis altera verba suis:
‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
turbaque caelestes ambitiosa sumus.
saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
et pro delictis hostia blanda fuit;
saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
fulmina, ture dato sustinuisse manum,
at si neglegimur, magnis iniuria poenis
solvitur, et iustum praeterit ira modum.
respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;
causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
cum consternatus diripereris equis.
longa referre mora est correcta oblivia damnis.
me quoque Romani praeteriere patres,
quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?
exigerem nostrae qualia damna notae?
excidit officium tristi mihi. nulla tuebar
rura, nec in pretio fertilis hortus erat:
lilia deciderant, violas arere videres,
filaque punicei languida facta croci,
saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noli
ipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat.