Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.367-5.412
Ovid, Fasti 5.367-412
Not analysed yet
vel quia deliciis nocturna licentia nostris
convenit, a vero tertia causa venit.’
‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
si liceat’ dixi: dixit et illa licet.
‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
imbelles capreae sollicitusque lepus?’
non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos
arvaque pugnaci non adeunda ferae.
omnia finierat: tenues secessit in auras,
mansit odor: posses scire fuisse deam.
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
semivir et flavi corpore mixtus equi.
Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:
summa virent pinu, cetera quercus habet.
Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto,
quae iustum memorant incoluisse senem.
ille manus olim missuras Hectora leto
creditur in lyricis detinuisse modis,
venerat Alcides exhausta parte laborum,
iussaque restabant ultima paene viro.
stare simul casu Troiae duo fata videres:
hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.
excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,
et causam adventus hic rogat, ille docet,
respicit interea clavam spoliumque leonis,
vir que ait his armis, armaque digna viro!
nec se, quin horrens auderent tangere saetis
vellus, Achilleae continuere manus,
dumque senex tractat squalentia tela venenis,
excidit et laevo fixa sagitta pede est,
ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum,
et gemit Alcides Haemoniusque puer,
ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas
temperat et vana volnera mulcet ope:
virus edax superabat opem, penitusque recepta
ossibus et toto corpore pestis erat,
sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae
mixtus ad auxilium tempora nulla dabat,
stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
sic flendus Peleus, si moreretur, erat.
saepe manus aegras manibus Angebat amicis
(morum, quos fecit, praemia doctor habet),
oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti
vive, precor, nec me, care, relinque, pater!