Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.499-5.542
Ovid, Fasti 5.499-542
Not analysed yet
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
hos videt, exiguam stabat ut ante casam;
atque ita longa via est, nec tempora longa supersunt,
dixit et hospitibus ianua nostra patet.
addidit et voltum verbis iterumque rogavit:
parent promissis dissimulantque deos.
tecta senis subeunt nigro deformia fumo;
ignis in hesterno stipite parvus erat.
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura
et promit quassas comminuitque faces,
stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,
et spumat testu pressus uterque suo.
dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:
accipit aequoreus pocula prima deus.
quae simul exhausit, da nunc bibat ordine dixit
Iuppiter. audito palluit ille Iove.
ut rediit animus, cultorem pauperis agri
immolat et magno torret in igne bovem;
quaeque puer quondam primis diffuderat annis,
promit fumoso condita vina cado.
nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,
sic quoque non altis, incubuere toris.
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
terra rubens crater, pocula fagus erant,
verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
omne feres.’ placidi verba fuere senis:
‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae
cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
coniugio dixi sola fruere meo.
et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’
annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
constiterant —pudor est ulteriora loqui —
tum superiniecta texere madentia terra;
iamque decem menses, et puer ortus erat.
hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:
perdidit antiquum littera prima sonum,
creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,
ille deae custos, ille satelles erat.
verba movent iram non circumspecta deorum:
quam nequeam dixit vincere, nulla fera est.
scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi
curva gemelliparae spicula ferre deae;