Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 5.457-5.498
Ovid, Fasti 5.457-498
Not analysed yet
umbra cruenta Remi visa est assistere lecto
atque haec exiguo murmure verba loqui:
‘en ego dimidium vestri parsque altera voti,
cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!
qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,
in populo potui maximus esse meo,
nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:
haec est ex illo forma relicta Remo!
heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,
uberaque expositis ille ferina dedit,
quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
perdidit, o quanto mitior illa fuit!
saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,
utque ego, sub terras sanguinulentus eas.
noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:
quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,
hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,
ut celebrem nostro signet honore diem.’
mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:
lubrica prensantes effugit umbra manus,
ut secum fugiens somnos abduxit imago,
ad regem voces fratris uterque ferunt.
Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit
illam, qua positis iusta feruntur avis.
aspera mutata est in lenem tempore longo
littera, quae toto nomine prima fuit;
mox etiam lemures animas dixere silentum:
hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
fana tamen veteres illis clausere diebus,
ut nunc ferali tempore operta vides,
nec viduae taedis eadem nec virginis apta
tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
mense malum Maio nubere volgus ait.
sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
inter se nulla continuata die.
Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
falsus eris. signi causa canenda mihi.
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater
carpebant socias Mercuriusque vias.
tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,
et pronus saturae lac bibit agnus ovis.