Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.146-6.188
Ovid, Fasti 6.146-188
Not analysed yet
at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni
et rigido sectas invenit ungue genas,
quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim
esse solet seris, quas nova laesit hiems.
pervenit ad Cranen et rem docet, illa ‘timorem
pone: tuus sospes’ dixit alumnus erit.
venerat ad cunas: flebant materque paterque:
sistite vos lacrimas, ipsa medebor ait.
protinus arbutea postes ter in ordine tangit
fronde, ter arbutea limina fronde notat;
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
extaque de porca cruda bimenstre tenet;
atque ita noctis aves, extis puerilibus inquit
‘parcite: pro parvo victima parva cadit.
cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.
hanc animam vobis pro meliore damus.’
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
quique adsint sacris, respicere illa vetat;
virgaque Ianalis de spina ponitur alba,
qua lumen thalamis parva fenestra dabat,
post illud nec aves cunas violasse feruntur,
et rediit puero, qui fuit ante, color,
pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,
mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
prisca dea est aliturque cibis, quibus ante solebat,
nec petit ascitas luxuriosa dapes,
piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
ostreaque in conchis tuta fuere suis.
nec Latium norat, quam praebet Ionia dives,
nec quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;
et praeter pennas nihil in pavone placebat,
nec tellus captas miserat ante feras,
sus erat in pretio, caesa sue festa colebant:
terra fabas tantum duraque farra dabat.
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
ederit, huic laedi viscera posse negant.
arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
ex voto memorant facta, Camille, tuo:
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam
a Capitolino reppulit arma Iove.
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa,
defensor solii, Iuppiter alte, tui!