Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 6.97-6.145
Ovid, Fasti 6.97-145
Not analysed yet
dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:
res est arbitrio non dirimenda meo.
ite pares a me. perierunt iudice formae
Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae.
Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis haec est:
numine clausa aperit, claudit aperta suo.
unde datas habeat vires, obscurior aevo
fama, sed e nostro carmine certus eris.
adiacet antiquus Tiberino lucus Helerni:
pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
inda sata est nymphe (Cranen 1 dixere priores)
nequiquam multis saepe petita procis.
rura sequi iaculisque feras agitare solebat
nodosasque cava tendere valle plagas.
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
reddebat tales protinus illa sonos:
‘haec loca lucis habent nimis et cum luce pudoris:
si secreta magis ducis in antra, sequor.’
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit
et latet et nullo est invenienda modo.
viderat hanc Ianus visaeque cupidine captus
ad duram verbis mollibus usus erat.
nympha iubet quaeri de more remotius antrum
utque comes sequitur destituitque ducem,
stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem
occupat amplexu speque potitus ait:
‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
hoc pretium positae virginitatis habe.’
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
a foribus noxas (haec erat alba), dedit.
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,
canities pinnis, unguibus hamus inest.
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes
et vitiant cunis corpora rapta suis.
carpere dicuntur lactentia viscera rostris
et plenum poto sanguine guttur habent,
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
causa, quod horrendum stridere nocte solent,
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
naeniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae. Proca natus in illis
praeda recens avium quinque diebus erat,
pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;