Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.233-6.284
Ovid, Fasti 6.233-284
Not analysed yet
tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,
ignea cum pura Vesta nitebit humo.’
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe
fertur, et a tergo non habet Ursa metum,
tunc ego me memini ludos in gramine Campi
aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
festa dies illis, qui lina madentia ducunt,
quique tegunt parvis aera recurva cibis,
Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene rebellaras, et leto consulis omnes
attoniti Mauras pertimuere manus.
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
suscipit, et melior protinus illa venit.
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
illa dies, qua sunt vota soluta deae.
Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
ad tua si nobis sacra venire licet.
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
laetaque purpurea luce refulsit humus,
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
te, dea, nec fueras aspicienda viro;
sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
numinis ingenium terra Sabina tulit.
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
et paries lento vimine textus erat.
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
tunc erat intonsi regia magna Numae.
forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
significant sedem terra focusque suam.
terra pilae similis nullo fulcimine nixa,
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,
par facies templi: nullus procurrit in illo
angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
inveniam causas hac quoque parte suas.