Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.285-6.330
Ovid, Fasti 6.285-330
Not analysed yet
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
semine Saturni, tertia Vesta fuit;
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,
de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
admittit castas ad sua sacra manus?
nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,
nataque de flamma corpora nulla vides.
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
nec capit et comites virginitatis amat.
esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
mox didici curvo nulla subesse tholo:
ignis inextinctus templo celatur in illo,
effigiem nullam Vesta nec ignis habet,
stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,
causaque par Grai nominis esse potest.
at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;
qui tamen in primis aedibus ante fuit.
hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando
praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
ante focos olim scamnis considere longis
mos erat et mensae credere adesse deos;
nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
ante Vacunales stantque sedentque focos,
venit in hos annos aliquid de more vetusto:
fert missos Vestae pura patella cibos,
ecce coronatis panis dependet asellis,
et velant scabras florida serta molas,
sola prius furnis torrebant farra coloni (
et Fornacali sunt sua sacra deae):
suppositum cineri panem focus ipse parabat,
strataque erat tepido tegula quassa solo.
inde focum observat pistor dominamque focorum,
et quae pumiceas versat asella molas,
praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
dedecus? est multi fabula parva loci.
turrigera frontem Cybele redimita corona
convocat aeternos ad sua festa deos.
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
nec licet et longum est epulas narrare deorum:
in multo nox est pervigilata mero.
hi temere errabant in opacae vallibus Idae,
pars iacet et molli gramine membra levat,
hi ludunt, hos somnus habet, pars brachia nectit
et viridem celeri ter pede pulsat humum.