Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 6.423-6.476
Ovid, Fasti 6.423-476
Not analysed yet
cura videre fuit, vidi templumque locumque:
hoc superest illic, Pallada Roma tenet.
consulitur Smintheus lucoque obscurus opaco
hos non mentito reddidit ore sonos:
‘aetheriam servate deam, servabitis urbem:
imperium secum transferet illa loci.’
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
curaque ad heredem Laomedonta redit,
sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,
ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
seu pius Aeneas eripuisset eam,
auctor in incerto, res est Romana: tuetur
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt,
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
arsit et est tectis obruta paene suis!
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
mixtaque erat flammae flamma profana piae.
attonitae flebant demisso crine ministrae:
abstulerat vires corporis ipse timor,
provolat in medium, et magna succurrite! voce
non est auxilium flere Metellus ait.
‘pignora virgineis fatalia tollite palmis:
non ea sunt voto, sed rapienda manu.
me miserum! dubitatis?’ ait. dubitare videbat
et pavidas posito procubuisse genu.
haurit aquas tollensque manus, ignoscite, dixit
‘sacra! vir intrabo non adeunda viro.
si scelus est, in me commissi poena redundet:
sit capitis damno Roma soluta mei.’
dixit et inrupit, factum dea rapta probavit
pontificisque sui munere tuta fuit.
nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:
ignis in Iliacis nunc erit usque focis,
nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
hoc duce nec viva defodietur humo.
sic incesta perit, quia quam violavit, in illam
conditur, et Tellus Vestaque numen idem.
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
fecit et Hispanam sanguine tinxit humum,
scilicet interdum miscentur tristia laetis,
nec populum toto pectore festa iuvant:
Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque
perdidit et leto est ultimus ipse datus.
Parthe, quid exultas? dixit dea ‘signa remittes,
quique necem Crassi vindicet, ultor erit.’
At simul auritis violae demuntur asellis,
et Cereris fruges aspera saxa terunt,
navita puppe sedens Delphina videbimus, inquit ‘h
umida cum pulso nox erit orta die.’
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
et vigil Eois Lucifer exit aquis:
ite, bonae matres (vestrum Matralia festum)
flavaque Thebanae reddite liba deae.