Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.477-6.522
Ovid, Fasti 6.477-522
Not analysed yet
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
area, quae posito de bove nomen habet:
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
sceptriferas Servi templa dedisse manus,
quae dea sit, quare famulas a limine templi
arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,
si domus illa tua est, dirige vatis opus.
arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino
te, puer, et summa sedula nutrit ope.
intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
educet: at sanguis ille sororis erat.
hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
tuque cadis patria, parve Learche, manu.
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
et dederat miseris omnia iusta rogis.
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
est spatio contracta brevi, freta bina repellit
unaque pulsatur terra duabus aquis:
huc venit insanis natum complexa lacertis
et secum e celso mittit in alta iugo.
excipit illaesos Panope centumque sorores,
et placido lapsu per sua regna ferunt.
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
verticibus densi Thybridis ora tenent,
lucus erat; dubium Semelae Stimulaene vocetur:
Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.
quaerit ab his Ino, quae gens foret: Arcadas esse
audit et Evandrum sceptra tenere loci.
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
instimulat fictis insidiosa sonis:
‘o nimium faciles, o toto pectore captae!
non venit haec nostris hospes amica choris,
fraude petit sacrique parat cognoscere ritum;
quo possit poenas pendere, pignus habet.’
vix bene desierat, complent ululatibus auras
Thyades effusis per sua colla comis,
iniciuntque manus puerumque revellere pugnant,
quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
dique virique loci, miserae succurrite matri!
clamor Aventini saxa propinqua ferit,
appulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas:
audit et ad vocem concitus urget iter.
Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,
turpia femineae terga dedere fugae.