Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 6.45-6.96
Ovid, Fasti 6.45-96
Not analysed yet
paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,
cum mea sint illo currus et arma loco:
paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
et veterem Latio supposuisse Samon:
adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
quos ego Romanis succubuisse tuli.
sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:
hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
ipse mihi Mavors commendo moenia dixit
haec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,
dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
nec levior quovis est mihi mensis honor.
nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos
et populus Laurens Lanuviumque meum;
est illic mensis Iunonius, inspice Tibur
et Praenestinae moenia sacra deae;
Iunonale leges tempus, nec Romulus illas
condidit: at nostri Roma nepotis erat.’
finierat Iuno. respeximus: Herculis uxor
stabat, et in voltu signa vigoris erant.
‘non ego, si toto mater me cedere caelo
iusserit, invita matre morabor’ ait.
‘nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:
blandior et partes paene rogantis ago
remque mei iuris malim tenuisse precando,
et faveas causae forsitan ipse meae.
aurea possedit socio Capitolia templo
mater et, ut debet, cum Iove summa tenet.
at decus omne mihi contingit origine mensis:
unicus est, de quo sollicitamur, honor,
quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti
Herculis uxori, posteritasque memor?
haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
coniugis; huc captas appulit ille boves,
hic male defensus flammis et dote paterna
Cacus Aventinam sanguine tinxit humum,
ad propiora vocor. populum digessit ab annis
Romulus, in partes distribuitque duas:
haec dare consilium, pugnare paratior illa est;
haec aetas bellum suadet, at illa gerit,
sic statuit mensesque nota secrevit eadem:
Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.’
dixit, et in litem studio certaminis issent,
atque ira pietas dissimulata foret:
venit Apollinea longas Concordia lauro
nexa comas, placidi numen opusque ducis,
haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum
binaque cum populis regna coisse suis
et lare communi soceros generosque receptos,
his nomen iunctis Iunius inquit habet.