Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.659-6.707
Ovid, Fasti 6.659-707
Not analysed yet
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
cantabat maestis tibia funeribus:
dulcis erat mercede labor, tempusque secutum,
quod subito gratae frangeret artis opus . . . 1
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
artifices solos iusserat esse decem.
exilio mutant urbem Tiburque recedunt.
exilium quodam tempore Tibur erat!
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris:
ducit supremos naenia nulla toros,
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
Tibure, sed longo tempore liber erat.
rure dapes parat ille suo turbamque canoram
convocat; ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
cum praecomposito nuntius ore venit,
atque ita quid cessas convivia solvere? dixit
auctor vindictae nam venit ecce tuae.’
nec mora, convivae valido titubantia vino
membra movent: dubii stantque labantque pedes,
at dominus 1 discedite ‘ait plaustroque morantes
sustulit: in plaustro scirpea lata fuit.
alliciunt somnos tempus motusque merumque,
potaque se Tibur turba redire putat.
iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem.
et mane in medio plaustra fuere foro.
Plautius, ut posset specie numeroque senatum
fallere, personis imperat ora tegi,
admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
augeat, in longis vestibus esse iubet;
sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
contra collegae iussa redisse sui.
res placuit, cultuque novo licet Idibus uti
et canere ad veteres verba iocosa modos.’
haec ubi perdocuit, superest mihi discere dixi
cur sit Quinquatrus illa vocata dies.
Martius inquit ‘agit tali mea nomine festa,
estque sub inventis haec quoque turba meis.
prima, terebrato per rara foramina buxo
ut daret, effeci, tibia longa sonos,
vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
vidi virgineas intumuisse genas.
ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia dixi:
excipit abiectam caespite ripa suo.
iuventam satyrus primum miratur et usum
nescit; at inflatam sensit habere sonum
et modo dimittit digitis, modo concipit auras,
iamque inter nymphas arte superbus erat:
provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;