Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.614-6.658
Ovid, Fasti 6.614-658
Not analysed yet
dicitur hoc oculis opposuisse manum,
et vox audita est ‘voltus abscondite nostros,
ne natae videant ora nefanda meae.’
veste data tegitur, vetat hanc Fortuna moveri
et sic e templo est ipsa locuta suo:
‘ore revelato qua primum luce patebit
Servius, haec positi prima pudoris erit.’
parcite, matronae, vetitas attingere vestes:
sollemni satis est voce movere preces,
sitque caput semper Romano tectus amictu,
qui rex in nostra septimus urbe fuit.
arserat hoc templum, signo tamen ille pepercit
ignis: opem nato Mulciber ipse tulit,
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil sacris de more peractis
iussit in ornatum fundere vina focum:
hic inter cineres obsceni forma virilis
aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis,
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est
porticus, immensae tecta fuisse domus;
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
quo brevius muris oppida multa tenent,
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
sed quia luxuria visa nocere sua,
sustinuit tantas operum subvertere moles
totque suas heres perdere Caesar opes,
sic agitur censura et sic exempla parantur,
cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.
Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
quid sibi personae, quid stola longa volunt?’
sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (
possim utinam doctae verba referre deae!)
‘temporibus veterum tibicinis usus avorum
magnus et in magno semper honore fuit.