Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.357-2.1.402
Ovid, Tristia 2.1.357-402
Not analysed yet
nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas
plurima mulcendis auribus apta ferens.
Accius esset atrox, conviva Terentius esset,
essent pugnaces qui fera bella canunt.
denique composui teneros non solus amores:
composito poenas solus amore dedi.
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
praecepit lyrici Teia Musa senis?
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
delicias versu fassus es ipse tuas.
fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,
et solet hic pueris virginibusque legi.
Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
inter amatorem pugna virumque fuit?
quid prius est illi flamma Briseidos, utque
fecerit iratos rapta puella duces?
aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem,
dum vir abest, multis una petita procis?
quis nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos
narrat, in obsceno corpora prensa toro? .
unde nisi indicio magni sciremus Homeri
hospitis igne duas incaluisse- deas?
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci .
haec quoque materiam semper amoris habet,
num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
nobilis est Canace fratris amore sui.
quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus,
Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?
tingueret ut ferrum natorum sanguine mater,
concitus a laeso
fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem,
quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
si non Aëropen frater sceleratus amasset,
aversos Solis non legeremus equos.
impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos,
ni patrium crinem desecuisset amor.
qui legis Electran et egentem mentis Oresten,
Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,
quem leto fallax hospita paene dedit?
quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneïa virgo,
teque, Mycenaeo Phoebas amata duci.
quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei
Haemonaque et noctes cui coiere duae?