Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.309-2.1.356
Ovid, Tristia 2.1.309-356
Not analysed yet
saepe supercilii nudas matrona severi
et veneris stantis ad genus omne videt,
corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
nec domino poenae res ea causa fuit.
at cur in nostra nimia est lascivia Musa,
curve meus cuiquam suadet amare liber?
nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
paenitet ingenii iudiciique mei.
cur non Argolicis potius quae concidit armis
vexata est iterum carmine Troia meo?
cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,
et septem portas, sub duce quamque suo?
nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
et pius est patriae facta referre labor.
denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
pars mihi de multis una canenda fuit,
utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
traxissent animum sic tua facta meum.
arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
illud erat magnae fertilitatis opus.
non ideo debet pelago se credere, siqua
audet in exiguo ludere cumba lacu.
forsan—et hoc dubitem—numeris levioribus aptus
sim satis, in parvos sufficiamque modos:
at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantes
dicere, conantem debilitabit onus
divitis ingenii est immania Caesaris acta
condere, materia ne superetur opus.
et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
quodque nefas, damno viribus esse tuis.
ad leve rursus opus, iuvenalia carmina, veni,
et falso movi pectus amore meum.
non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,
inque meas poenas ingeniosus eram.
ei mihi, quod didici! cur me docuere parentes
litteraque est oculos ulla morata meos?
haec tibi me invisum lascivia fecit, ob artes,
quis ratus es vetitos sollicitare toros.
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
quodque parum novit, nemo docere potest,
sic ego delicias et mollia carmina feci,
strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
ut dubius vitio sit pater ille meo,
crede mihi, distant mores a carmine nostro—
vita verecunda est, Musa iocosa mea—
magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
plus sibi permisit compositore suo.