Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.541-2.1.578
Ovid, Tristia 2.1.541-578
Not analysed yet
carminaque edideram, cum te delicta notantem
praeterii totiens inreprehensus eques.
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
scripta parum prudens, nunc nocuere seni.
sera redundavit veteris vindicta libelli,
distat et a meriti tempore poena sui.
ne tamen omne meum credas opus esse remissum. .
saepe dedi nostrae grandia vela rati.
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos,
cumque suo finem mense volumen habet,
idque tuo nuper scriptum sub nomine. Caesar,
et tibi sacratum sors mea rupit opus;
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis,
quaeque gravis debet verba cothurnus habet,
dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
defuit, in facies corpora versa novas,
atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
in tua deduxi tempora. Caesar, opus!
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
quoque favore animi teque tuosque canam,
non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
nec meus ullius crimina versus habet,
candidus a salibus suffusis felle refugi:
nulla venenato littera mixta ioco est.
inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
quem mea Calliope laeserit, unus ero.
non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
auguror, at multos indoluisse malis;
nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti
gratia candori si qua relata meo est.
his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
o pater, o patriae cura salusque tuae!
non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
cum longo poenae tempore victus eris;
tutius exilium pauloque quietius oro,
ut par delicto sit mea poena suo.