Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.1.1-3.1.40
Ovid, Tristia 3.1.1-40
Not analysed yet
‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:
da placidam fesso, lector amice, manum;
neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
nullus in hac charta versus amare docet.
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
infelix nullis dissimulare iocis,
id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
heu nimium sero damnat et odit opus!
inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
carmine temporibus conveniente suis.
clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
quod neque sum cedro flavus nec pumice levis,
erubui domino cultior esse meo;
littera suffusas quod habet maculosa lituras,
laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
siqua videbuntur casu non dicta Latine,
in qua scribebat, barbara terra fuit.
dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
quasque petam sedes hospes in urbe liber.’
haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
molliter in patria vivere posse tua.
duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
‘haec est a sacris quae via nomen habet,
hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
haec fuit antiqui regia parva Numae.’
inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
singula dum miror, video fulgentibus armis
conspicuos postes tectaque digna deo.
et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
augurium monti querna corona dabat,
cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam,
et magni verum est hanc Iovis esse domum,
cur tamen opposita velatur ianua lauro,
cingit et augustas arbor opaca comas?