Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.10.45-3.10.78
Ovid, Tristia 3.10.45-78
Not analysed yet
et quamvis Boreas iactatis insonet alis,
fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,
nec poterit rigidas findere remus aquas.
vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
sed pars ex illis tum quoque viva fuit.
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
sive redundatas flumine cogit aquas,
protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
invehitur celeri barbarus hostis equo;
hostis equo pollens longeque volante sagitta
vicinam late depopulatur humum.
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
incustoditae diripiuntur opes,
ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
et quas divitias incola pauper habet.
pars agitur vinctis post tergum capta lacertis,
respiciens frustra rura Laremque suum:
pars cadit hamatis misere confixa sagittis .
nam volucri ferro tinctile virus inest.
quae nequeunt secum ferre aut abducere, perdunt,
et cremat insontes hostica flamma casas.
tunc quoque, cum pax est, trepidant formidine belli,
nec quisquam presso vomere sulcat humum,
aut videt aut metuit locus hic, quem non videt, hostem;
cessat iners rigido terra relicta situ.
non hic pampinea dulcis latet uva sub umbra,
nec cumulant altos fervida musta lacus.
poma negat regio, nec haberet Acontius in quo
scriberet hic dominae verba legenda suae.
aspiceres nudos sine fronde, sine arbore, campos .
heu loca felici non adeunda viro!
ergo tam late pateat cum maximus orbis,
haec est in poenam terra reperta meam!