Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 3, lines 3.11.45-3.11.74
Ovid, Tristia 3.11.45-74
Not analysed yet
aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.
protinus inclusum lentis carbonibus ure:
mugiet, et veri vox erit illa bovis.
pro quibus inventis, ut munus munere penses,
da, precor, ingenio praemia digna meo.’
dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,
ipse tuum praesens imbue ’dixit opus.
'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus
exhibuit geminos ore gemente sonos.
quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
ad te, quisquis is es, nostra querella redit,
utque sitim nostro possis explere cruore,
quantaque vis, avido gaudia corde feras,
tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
te quoque ut auditis posse dolere putem,
crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,
Neptuni minor est quam Iovis ira fuit.
ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
deque gravi duras vulnere tolle manus;
utque meae famam tenuent oblivia culpae,
facta cicatricem ducere nostra sine;
humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
et premit, incertas ipse verere vices.
et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,
est tibi de rebus maxima cura meis,
non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,
omne trahit secum Caesaris ira malum.
quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
ipse velim poenas experiare meas.