Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.3.1-4.3.46
Ovid, Tristia 4.3.1-46
Not analysed yet
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
altera Sidonias, utraque sicca, rates,
omnia cum summo positae videatis in axe,
et maris occiduas non subeatis aquas,
aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
vester ab intacta circulus extet humo,
aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
dicitur Iliades transiluisse Remus,
inque meam nitidos dominam convertite vultus,
sitque memor nostri necne, referte mihi.
ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
cur iacet ambiguo spes mea mixta metu?
crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
deque fide certa sit tibi certa fides,
quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
non mentitura tu tibi voce refer,
esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
quodque potest, secum nomen habere tuum
vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,
teque remota procul, si modo vivit, amat.
ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
lenis ab admonito pectore somnus abit?
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
tangit et oblitam non sinit esse mei,
et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
fessaque iactati corporis ossa dolent?
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
detque tuus maesti signa doloris amor,
nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
affectum quem te mentis habere velim.
tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
non es? at amisso coniuge digna fores.
tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
tempus et a nostris exige triste malis,
Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
expletur lacrimis egeriturque dolor,
atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
mors mea, morte fores sola relicta mea!
spiritus hic per te patrias exisset in auras,
sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
supremoque die notum spectantia caelum
texissent digiti lumina nostra tui,
et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
tactaque nascenti corpus haberet humus;