Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.3.47-4.3.84
Ovid, Tristia 4.3.47-84
Not analysed yet
denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,
avertis vultus et subit ora rubor!
me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
me miserum, si te iam pudet esse meam!
tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
coniuge, nec nomen dissimulare viri?
tempus ubi est, quo te —nisi non vis illa referri—
et dici, memini, iuvit et esse meam?
utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
addebat veris multa faventis amor.
nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
quemque tuum malles esse, vir alter erat.
nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
num legis Euadnen erubuisse viro?
nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
quod precibus periit ambitiosa suis.
nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
purpureus molli fiat in ore pudor.
sed magis in curam nostri consurge tuendi,
exemplumque mihi coniugis esto bonae,
materiamque tuis tristem virtutibus imple:
ardua per praeceps gloria vadit iter.
Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
publica virtutis per mala facta via est.
ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
apparet virtus arguiturque malis.
dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
utere temporibus, quorum nunc munere facta est
et patet in laudes area lata tuas.