Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.4.41-4.4.86
Ovid, Tristia 4.4.41-86
Not analysed yet
neve retractando nondum coeuntia rumpam
vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
peccato facinus consiliumque meo;
idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
nec mihi detractas possidet alter opes.
forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
nostra verecundo vota pudore carent,
mitius exilium pauloque propinquius opto,
quique sit a saevo longius hoste locus;
quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
nec placidos portus hospita navis adit.
sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
nec minus infida terra timetur aqua.
illi, quos audis hominum gaudere cruore,
paene sub eiusdem sideris axe iacent,
nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
caede pharetratae spargitur ara deae.
haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
sacra deae coluit qualiacumque suae.
quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
exactus Furiis venerat ipse suis,
et comes exemplum veri Phoceus amoris,
qui duo corporibus mentibus unus erant,
protinus evincti tristem ducuntur ad aram,
quae stabat geminas ante cruenta fores.
nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum
alter ob alterius funera maestus erat.
et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
cinxerat et Graias barbara vitta comas,
cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
pro nece complexus Iphigenia dedit,
laeta deae signum crudelia sacra perosae
transtulit ex illis in meliora locis,
haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
aque mea terra prope sunt funebria sacra,
si modo Nasoni barbara terra sua est.