Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 5, lines 5.1.1-5.1.43
Ovid, Tristia 5.1.1-43
Not analysed yet
Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
litore praemissis quattuor adde meis.
hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
invenies toto carmine dulce nihil.
flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
materiae scripto conveniente suae.
integer et laetus laeta et iuvenalia lusi:
illa tamen nunc me composuisse piget,
ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
sumque argumenti conditor ipse mei.
utque iacens ripa deflere Caystrius ales
dicitur ore suam deficiente necem,
sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
efficio tacitum ne mihi funus eat.
delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
praemoneo, non est scripta quod ista legat,
aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
aptior, ingenium come, Tibullus erit.
atque utinam numero non nos essemus in isto!
ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
ille pharetrati lusor Amoris abest,
quod superest, animos ad publica carmina flexi,
et memores iussi nominis esse mei.
si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
non haec ingenio, non haec componimus arte:
materia est propriis ingeniosa malis,
et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
felix, qui patitur quae numerare potest!
quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
mollia quot Martis gramina campus habet,
tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque
nulla nisi in studio est Pieridumque mora.
quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis? inquis
idem, fortunae qui modus huius erit.
quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,
nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
at mihi si cara patriam cum coniuge reddas,
sint vultus hilares, simque quod ante fui.
lenior invicti si sit mihi Caesaris ira,
carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet;