Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 5, lines 5.1.44-5.1.80
Ovid, Tristia 5.1.44-80
Not analysed yet
sit semel illa ioco luxuriata meo.
quod probet ipse, canam, poenae modo parte levata
barbariam rigidos effugiamque Getas.
interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
tibia funeribus convenit ista meis.
at poteras inquis ‘melius mala ferre silendo,
et tacitus casus dissimulare tuos.’
exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
acceptaque gravi vulnere flere vetas?
ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
edere mugitus et bovis ore queri.
cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
non tamen et siccas iussit habere genas.
est aliquid, fatale malum per verba levare .
hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
voce fatigaret Lemnia saxa sua.
strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus,
cogitur et vires multiplicare suas.
da veniam potius, vel totos tolle libellos,
si mihi quod prodest hoc tibi, lector, obest,
sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
nostra nisi auctori perniciosa suo.
at mala sunt. lateor. quis te mala sumere cogit?
aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;
non sunt illa suo barbariora loco.
nec me Roma suis debet conferre poetis :
inter Sauromatas ingeniosus eram.
denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
ingeniis stimulos subdere fama solet.
nolumus assiduis animum tabescere curis,
quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto ?
vobiscum cupio quolibet esse modo.