Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 5, lines 5.2.1-5.2.44
Ovid, Tristia 5.2.1-44
Not analysed yet
Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
et tibi sollicita solvitur illa manu?
pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
inpatiens nobis invalidumque fuit,
sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.
an magis infirmo non vacat esse mihi?
mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
affectusque animi, qui fuit ante, manet.
quaeque mora spatioque suo coitura putavi
vulnera non aliter quam modo facta dolent.
scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
grandibus accedunt tempore damna malis,
paene decem totis aluit Poeantius annis
pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
vulnera qui fecit, facta levare velit,
contentusque mei iam tandem parte doloris
exiguum pleno de mare demat aquae,
detrahat ut multum, multum restabit acerbi,
parsque meae poenae totius instar erit.
litora quot conchas, quot amoena rosaria flores,
quotve soporiferum grana papaver habet,
silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
quot tenerum pennis aera pulsat avis,
tot premor adversis: quae si comprendere coner,
Icariae numerum dicere coner aquae,
utque viae casus, ut amara pericula ponti,
ut taceam strictas in mea fata manus,
barbara me tellus orbisque novissima magni
sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
hinc ego traicerer —neque enim mea culpa cruenta est—
esset, quae debet, si tibi cura mei.
ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
saepe suo victor lenis in hoste fuit.
quid dubitas et tuta times? accede rogaque:
Caesare nil ingens mitius orbis habet,
me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?
subtrahis effracto tu
quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris
! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
confugiam; nullas summovet ara manus.