Latin · ~7 min
Lines 1.47-1.88
Ovid, XII. Medea Iasoni 1.47-88
Not analysed yet
semina praeterea populos genitura iuberis
spargere devota lata per arva manu,
qui peterent natis secum tua corpora telis:
illa est agricolae messis iniqua suo.
lumina custodis succumbere nescia somno
ultimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes: maesti consurgitis omnes,
mensaque purpureos deserit alta toros.
quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
et socer et magni nata Creontis erat?
tristis abis. oculis abeuntem prosequor udis
et dixit tenui murmure lingua: "vale!"
ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
acta est per lacrimas nox mihi quanta fuit.
ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
ante meos oculos pervigil anguis erat.
hinc amor, hinc timor estipsum timor auget amorem.
mane erat et thalamo cara recepta soror
disiectamque comas aversaque in ora iacentem
invenit et lacrimis omnia plena meis.
orat opem Minyis, alter petit, impetrat alter,
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum,
vix illuc radiis solis adire licet;
sunt in eofuerant certedelubra Dianae:
aurea barbarica stat dea facta manu.
noscis an exciderunt mecum loca? venimus illuc;
orsus es infido sic prior ore loqui:
"ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
tradidit inque tua est vitaque morsque manu.
perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
sed tibi servatus gloria maior ero.
per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
per genus et numen cuncta videntis avi,
per triplices vultus arcanaque sacra Dianae
et si forte aliquos gens habet ista deos:
o virgo, miserere mei, miserere meorum,
effice me meritis tempus in omne tuum!
quodsi forte virum non dedignare Pelasgum
sed mihi tam faciles unde meosque deos?
spiritus ante meus tenues vanescet in auras,
quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.