Latin · ~7 min
Lines 1.89-1.132
Ovid, XII. Medea Iasoni 1.89-132
Not analysed yet
conscia sit Iuno sacris praefecta maritis
et dea marmorea cuius in aede sumus!"
Haec animumet quota pars haec sunt? movere puellae
simplicis et dextrae dextera iuncta meae.
vidi etiam lacrimasan pars est fraudis in illis?
sic cito sum verbis capta puella tuis.
iungis et aeripedes inadusto corpore tauros
et solidam iusso vomere findis humum.
arva venenatis pro semine dentibus imples,
nascitur et gladios scutaque miles habet.
ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
cum vidi subitos arma tenere viros,
donec terrigenaefacinus mirabile! fratres
inter se strictas conseruere manus.
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
sibilat et torto pectore verrit humum.
dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx
quique maris gemini distinet Isthmos aquas?
illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
flammea subduxi medicato lumina somno
et tibi quae raperes vellera tuta dedi.
proditus est genitor, regnum patriamque reliqui,
munus in exilio quod licet esse tuli,
virginitas facta est peregrini praeda latronis,
optima cum cara matre relicta soror.
At non te fugiens sine me, germane, reliqui.
deficit hoc uno littera nostra loco:
quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
sic ego, sed tecum, dilaceranda fui!
nec tamen extimuiquid enim post illa timerem?
credere me pelago femina iamque nocens.
numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,
tu fraudis poenas, credulitatis ego.
Compressos utinam Symplegades elisissent
nostraque adhaererent ossibus ossa tuis!
aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos!
debuit ingratis Scylla nocere viris.
quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
nos quoque Trinacriae subposuisset aquae!
sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes
caesaque virginea membra paterna manu?